Gefunden 1119 Ergebnisse für: Mar
Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. (Liber Proverbiorum 20, 15)
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. (Liber Proverbiorum 23, 34)
Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem. (Liber Proverbiorum 25, 12)
Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet. (Liber Proverbiorum 27, 7)
viam aquilæ in cælo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia. (Liber Proverbiorum 30, 19)
Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. (Liber Proverbiorum 31, 6)
Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus ; (Liber Ecclesiastes 2, 5)
et inveni amariorem morte mulierem, quæ laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 27)
Caput ejus aurum optimum ; comæ ejus sicut elatæ palmarum, nigræ quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)
Crura illius columnæ marmoreæ quæ fundatæ sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)
Sponsa. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio: lampades ejus lampades ignis atque flammarum. (Canticum Canticorum 8, 6)