Gefunden 1119 Ergebnisse für: Mar
Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam. (Liber I Regum 20, 43)
Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. (Liber I Regum 21, 1)
Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)
Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)
Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, (Liber I Regum 22, 37)
et laverunt currum ejus in piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22, 38)
Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quæ navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractæ sunt in Asiongaber. (Liber I Regum 22, 49)
Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)
Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. (Liber II Regum 1, 2)
Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens: Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariæ, et dices ad eos: Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron? (Liber II Regum 1, 3)
Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam. (Liber II Regum 2, 25)
Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)