Gefunden 557 Ergebnisse für: Manus
Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est? (Liber Iob 9, 24)
Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, (Liber Iob 9, 30)
Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu: et sic repente præcipitas me? (Liber Iob 10, 8)
Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. (Liber Iob 11, 13)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit? (Liber Iob 12, 9)
Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent. (Liber Iob 15, 32)
Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. (Liber Iob 16, 18)
Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. (Liber Iob 17, 3)
Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me. (Liber Iob 19, 21)
Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. (Liber Iob 20, 10)
Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)
