Mosaico decorativo

Gefunden 596 Ergebnisse für: Manu

  • Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis. (Liber Proverbiorum 6, 5)

  • Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur. (Liber Proverbiorum 11, 21)

  • Substantia festinata minuetur ; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. (Liber Proverbiorum 13, 11)

  • Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus. (Liber Proverbiorum 18, 21)

  • Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini: quocumque voluerit, inclinabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 1)

  • Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum. (Liber Proverbiorum 26, 9)

  • Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Sponsa. Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis. (Canticum Canticorum 7, 1)

  • Justorum autem animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)

  • Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 17)

  • In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina. (Liber Sapientiae 7, 16)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina