Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man
quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat. (Epistula I ad Corinthios 7, 11)
Circumcisio nihil est, et præputium nihil est: sed observatio mandatorum Dei. (Epistula I ad Corinthios 7, 19)
Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat. (Epistula I ad Corinthios 7, 20)
Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum. (Epistula I ad Corinthios 7, 24)
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. (Epistula I ad Corinthios 7, 40)
Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. (Epistula I ad Corinthios 8, 7)
Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? (Epistula I ad Corinthios 8, 10)
Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. (Epistula I ad Corinthios 8, 13)
Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? (Epistula I ad Corinthios 9, 4)
Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)
et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 3)