Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man
Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus. (Prophetia Osee 7, 5)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammæ. (Prophetia Osee 7, 6)
Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. (Prophetia Osee 9, 16)
Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuæ vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die prælii, matre super filios allisa. (Prophetia Osee 10, 14)
Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)
Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit. (Prophetia Osee 12, 7)
Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. (Prophetia Osee 12, 10)
De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. (Prophetia Osee 13, 14)
Assur non salvabit nos: super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum: quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli. (Prophetia Osee 14, 4)
Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis. (Prophetia Ioel 2, 2)
Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est. (Prophetia Ioel 3, 8)
Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone: et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 1, 8)