Gefunden 3573 Ergebnisse für: Man
Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet, (Liber Isaiae 13, 7)
Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes? (Liber Isaiae 14, 12)
Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et hæc est manus extenta super universas gentes. (Liber Isaiae 14, 26)
Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam? (Liber Isaiae 14, 27)
et non inclinabitur ad altaria quæ fecerunt manus ejus ; et quæ operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra. (Liber Isaiae 17, 8)
in die plantationis tuæ labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die hæreditatis, et dolebit graviter. (Liber Isaiae 17, 11)
Et tradam Ægyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum. (Liber Isaiae 19, 4)
In die illa erit Ægyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam. (Liber Isaiae 19, 16)
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël. (Liber Isaiae 19, 25)
in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiæ, filii Amos, dicens: Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus. (Liber Isaiae 20, 2)
Dixit custos: Venit mane et nox ; si quæritis, quærite ; convertimini, venite. (Liber Isaiae 21, 12)
et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. (Liber Isaiae 22, 21)