Gefunden 305 Ergebnisse für: Magna Tribulatio
Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat. (Liber I Maccabaeorum 5, 46)
Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ: et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo: (Liber I Maccabaeorum 5, 60)
et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. (Liber I Maccabaeorum 6, 4)
Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. (Liber I Maccabaeorum 6, 9)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
et juravit cum ira, dicens: Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 35)
Et lætatus est populus valde, et egerunt diem illam in lætitia magna. (Liber I Maccabaeorum 7, 48)
locaque quæ longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terræ, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna: ceteri autem dant eis tributum omnibus annis. (Liber I Maccabaeorum 8, 4)
In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis. (Liber I Maccabaeorum 9, 24)
Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)
Post hæc verba, renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 37)
Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna. (Liber I Maccabaeorum 9, 43)