Gefunden 55 Ergebnisse für: Múlt
Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multæ misericordiæ, et verax. (Liber Psalmorum 85, 15)
Huic David, quando terra ejus restituta est. Dominus regnavit: exsultet terra ; lætentur insulæ multæ. (Liber Psalmorum 96, 1)
Misericordiæ tuæ multæ, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me. (Liber Psalmorum 118, 156)
Nos autem circumdederunt multæ tribulationes, et multa prælia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro. (Liber I Maccabaeorum 12, 13)
Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat: et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant: in hac autem machinæ multæ et telorum erat apparatus. (Liber II Maccabaeorum 12, 27)
Multæ cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Melius est nomen bonum quam divitiæ multæ ; super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)
Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. (Liber Proverbiorum 31, 29)
Ubi multæ sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? (Liber Ecclesiastes 5, 10)
Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. (Canticum Canticorum 8, 7)
Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi. (Liber Ecclesiasticus 11, 31)
Ubi manus multæ sunt, claude: et quodcumque trades, numera et appende: datum vero et acceptum omne describe. (Liber Ecclesiasticus 42, 7)