Gefunden 926 Ergebnisse für: Lie
Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit. (Prophetia Osee 7, 9)
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. (Prophetia Osee 8, 7)
Scribam ei multiplices leges meas, quæ velut alienæ computatæ sunt. (Prophetia Osee 8, 12)
Ecce enim profecti sunt a vastitate: Ægyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hæreditabit, lappa in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)
Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium. (Prophetia Ioel 2, 5)
Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur. (Prophetia Ioel 2, 8)
Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius. (Prophetia Ioel 3, 17)
Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio. (Prophetia Amos 7, 9)
In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. (Prophetia Abdiae 1, 11)
Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. (Prophetia Michaeae 2, 9)
Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi? (Prophetia Nahum 3, 7)
