Gefunden 2028 Ergebnisse für: Lege Domini
Cumque loqueretur angelus Domini hæc verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quæ fecerat cum Israël. (Liber Iudicum 2, 7)
Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum, (Liber Iudicum 2, 8)
Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim. (Liber Iudicum 2, 11)
sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt. (Liber Iudicum 2, 15)
fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum: et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria. (Liber Iudicum 2, 17)
Iratusque est furor Domini in Israël, et ait: Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit: (Liber Iudicum 2, 20)
ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non. (Liber Iudicum 2, 22)
Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quæ præceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. (Liber Iudicum 3, 4)
Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. (Liber Iudicum 3, 7)
fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum. (Liber Iudicum 3, 10)
Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. (Liber Iudicum 3, 12)