Mosaico decorativo

Gefunden 2028 Ergebnisse für: Lege Domini

  • quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 13, 18)

  • Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo: (Liber Deuteronomii 14, 1)

  • Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei: quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ. (Liber Deuteronomii 14, 21)

  • et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. (Liber Deuteronomii 14, 23)

  • quæ hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini. (Liber Deuteronomii 15, 2)

  • Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quæ jussit, et quæ ego hodie præcipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. (Liber Deuteronomii 15, 5)

  • In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua. (Liber Deuteronomii 15, 20)

  • Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus. (Liber Deuteronomii 16, 8)

  • Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuæ, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui: (Liber Deuteronomii 16, 10)

  • Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit: in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus: (Liber Deuteronomii 16, 16)

  • sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. (Liber Deuteronomii 16, 17)

  • Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 16, 21)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina