Gefunden 401 Ergebnisse für: Language: Verba
Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives. (Liber Proverbiorum 4, 4)
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ. (Liber Proverbiorum 4, 10)
ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quæ verba sua dulcia facit. (Liber Proverbiorum 7, 5)
Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos. (Liber Proverbiorum 12, 6)
In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. (Liber Proverbiorum 14, 23)
Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium. (Liber Proverbiorum 16, 24)
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. (Liber Proverbiorum 17, 7)
Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus. (Liber Proverbiorum 18, 2)
Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. (Liber Proverbiorum 18, 4)
Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient. (Liber Proverbiorum 18, 8)
Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit ; (Liber Proverbiorum 19, 7)
Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui. (Liber Proverbiorum 22, 12)
