Gefunden 65 Ergebnisse für: Labia
Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum: super mensas autem carnes oblationis. (Prophetia Ezechielis 40, 43)
Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. (Prophetia Danielis 10, 16)
Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum. (Prophetia Habacuc 3, 16)
Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)