Gefunden 591 Ergebnisse für: Juxta
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 32)
Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis: et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao. (Liber II Regum 23, 35)
Et fecit malum coram Domino juxta omnia quæ fecerant patres ejus. (Liber II Regum 23, 37)
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon: et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas. (Liber II Regum 24, 2)
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat pater ejus. (Liber II Regum 24, 9)
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiæ: et concidit universa vasa aurea quæ fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini. (Liber II Regum 24, 13)
Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joakim. (Liber II Regum 24, 19)
Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est. (Liber I Paralipomenon 1, 48)
et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec ædificaret Salomon domum Domini in Jerusalem: stabant autem juxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 32)
Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum: et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præceperat Moyses servus Dei. (Liber I Paralipomenon 6, 49)
Et hæc habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum: ipsis enim sorte contigerant. (Liber I Paralipomenon 6, 54)
Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus: in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël. (Liber I Paralipomenon 7, 29)
