Mosaico decorativo

Gefunden 591 Ergebnisse für: Juxta

  • Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta præceptum tuum feci omnia verba hæc. (Liber I Regum 18, 36)

  • Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea. (Liber I Regum 20, 4)

  • Post verba autem hæc, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitæ, quæ erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariæ. (Liber I Regum 21, 1)

  • Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portæ Samariæ : et universi prophetæ prophetabant in conspectu eorum. (Liber I Regum 22, 10)

  • et laverunt currum ejus in piscina Samariæ : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat. (Liber I Regum 22, 38)

  • Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quæ fecerat pater ejus. (Liber I Regum 22, 54)

  • Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judæ: non enim habebat filium. (Liber II Regum 1, 17)

  • Sanatæ sunt ergo aquæ usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est. (Liber II Regum 2, 22)

  • Posuit itaque coram eis: qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini. (Liber II Regum 4, 44)

  • Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei: et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est. (Liber II Regum 5, 14)

  • Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)

  • Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portæ: qui dixerunt ad invicem: Quid hic esse volumus donec moriamur? (Liber II Regum 7, 3)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina