Mosaico decorativo

Gefunden 645 Ergebnisse für: Juda

  • Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus: et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. (Liber II Regum 24, 12)

  • Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua. (Liber II Regum 25, 21)

  • Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, præfecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan. (Liber II Regum 25, 22)

  • Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis: sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare cœperat, caput Joachin regis Juda de carcere. (Liber II Regum 25, 27)

  • Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon, (Liber I Paralipomenon 2, 1)

  • Filii Juda: Her, Onan, et Sela: hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum. (Liber I Paralipomenon 2, 3)

  • Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara: omnes ergo filii Juda, quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)

  • Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 2, 10)

  • Filii Juda: Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal. (Liber I Paralipomenon 4, 1)

  • Filii Sela, filii Juda: Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti. (Liber I Paralipomenon 4, 21)

  • Filii Semei sedecim, et filiæ sex: fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adæquare summam filiorum Juda. (Liber I Paralipomenon 4, 27)

  • Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiæ regis Juda: et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in præsentem diem: habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina