Gefunden 504 Ergebnisse für: Jesus
Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. (Evangelium secundum Lucam 9, 50)
Dixit illi Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. (Evangelium secundum Lucam 9, 58)
Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 60)
Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 9, 62)
Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto. (Evangelium secundum Lucam 10, 30)
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus: Vade, et tu fac similiter. (Evangelium secundum Lucam 10, 37)
Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua. (Evangelium secundum Lucam 13, 12)
Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati. (Evangelium secundum Lucam 13, 14)
Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisæos, dicens: Si licet sabbato curare? (Evangelium secundum Lucam 14, 3)
Respondens autem Jesus, dixit: Nonne decem mundati sunt? et novem ubi sunt? (Evangelium secundum Lucam 17, 17)
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
