Gefunden 504 Ergebnisse für: Jesus
Jesus autem respondit ei: Quia primum omnium mandatum est: Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est: (Evangelium secundum Marcum 12, 29)
Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
Et respondens Jesus dicebat, docens in templo: Quomodo dicunt scribæ Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret æs in gazophylacium, et multi divites jactabant multa. (Evangelium secundum Marcum 12, 41)
Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. (Evangelium secundum Marcum 13, 2)
Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quis vos seducat: (Evangelium secundum Marcum 13, 5)
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me: (Evangelium secundum Marcum 14, 6)
Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. (Evangelium secundum Marcum 14, 18)
Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. (Evangelium secundum Marcum 14, 22)
Et ait eis Jesus: Omnes scandalizabimini in me in nocte ista: quia scriptum est: Percutiam pastorem, et dispergentur oves. (Evangelium secundum Marcum 14, 27)
Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. (Evangelium secundum Marcum 14, 30)
Et respondens Jesus, ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me? (Evangelium secundum Marcum 14, 48)
