Gefunden 717 Ergebnisse für: Iuda Divinum Promissionem Murum Tutelae Clamare Ad Deum
Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum. (Liber Iosue 22, 33)
Hoc tantum diligentissime præcavete: ut diligatis Dominum Deum vestrum. (Liber Iosue 23, 11)
Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël. (Liber Iosue 24, 23)
Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos: et ad iracundiam concitaverunt Dominum, (Liber Iudicum 2, 12)
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)
Dixitque rursus ad Deum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quærens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens. (Liber Iudicum 6, 39)
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum: (Liber Iudicum 8, 33)
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri? (Liber Iudicum 9, 13)
Et clamantes ad Dominum, dixerunt: Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim. (Liber Iudicum 10, 10)
et dixit ad uxorem suam: Morte moriemur, quia vidimus Deum. (Liber Iudicum 13, 22)
Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat: Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos. (Liber Iudicum 16, 24)
et post tergum clamare cœperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? cur clamas? (Liber Iudicum 18, 23)