Mosaico decorativo

Gefunden 2834 Ergebnisse für: Ite

  • Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim: elevataque voce, clamavit, et dixit: Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus. (Liber Iudicum 9, 7)

  • Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis. (Liber Iudicum 9, 12)

  • Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani. (Liber Iudicum 9, 15)

  • Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos, (Liber Iudicum 9, 47)

  • ascendit in montem Selmon cum omni populo suo: et arrepta securi, præcidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios: Quod me videtis facere, cito facite. (Liber Iudicum 9, 48)

  • Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem. (Liber Iudicum 9, 49)

  • Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter: et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur: (Liber Iudicum 9, 52)

  • Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos, (Liber Iudicum 10, 3)

  • ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ. (Liber Iudicum 10, 14)

  • Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad. (Liber Iudicum 11, 1)

  • Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob: (Liber Iudicum 11, 5)

  • Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos: sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat. (Liber Iudicum 11, 20)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina