Gefunden 2834 Ergebnisse für: Ite
Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. (Epistula ad Ephesios 4, 26)
Nolite locum dare diabolo: (Epistula ad Ephesios 4, 27)
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. (Epistula ad Ephesios 4, 30)
Nolite ergo effici participes eorum. (Epistula ad Ephesios 5, 7)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite. (Epistula ad Ephesios 5, 11)
Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 17)
Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto, (Epistula ad Ephesios 5, 18)
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, (Epistula ad Ephesios 5, 25)
Filii, obedite parentibus vestris in Domino: hoc enim justum est. (Epistula ad Ephesios 6, 1)
Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros: sed educate illos in disciplina et correptione Domini. (Epistula ad Ephesios 6, 4)
Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: (Epistula ad Ephesios 6, 5)
Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)
