Gefunden 2834 Ergebnisse für: Ite
Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 30)
Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)
Coram cano capite consurge, et honora personam senis: et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)
Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. (Liber Leviticus 19, 35)
Custodite omnia præcepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 37)
Custodite præcepta mea, et facite ea: ego Dominus qui sanctifico vos. (Liber Leviticus 20, 8)
Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur: pecus quoque occidite. (Liber Leviticus 20, 15)
Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea: ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi. (Liber Leviticus 20, 22)
Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim hæc fecerunt, et abominatus sum eas. (Liber Leviticus 20, 23)
Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus. (Liber Leviticus 22, 31)
Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris. (Liber Leviticus 23, 14)
Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 21)
