Gefunden 2834 Ergebnisse für: Ite
Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te lætabitur corde. (Liber Exodus 4, 14)
Ait ad eos rex Ægypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra. (Liber Exodus 5, 4)
ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro. (Liber Exodus 5, 11)
paleæ non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis cædimur, et injuste agitur contra populum tuum. (Liber Exodus 5, 16)
Ite ergo, et operamini : paleæ non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum. (Liber Exodus 5, 18)
Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum. (Liber Exodus 7, 9)
Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes ægyptiacas et arcana quædam similiter. (Liber Exodus 7, 11)
Feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)
Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. (Liber Exodus 8, 7)
Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis. (Liber Exodus 8, 18)
Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. (Liber Exodus 8, 25)
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in cælum coram Pharaone. (Liber Exodus 9, 8)
