Gefunden 340 Ergebnisse für: Ipsi
et de prælio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hæsitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de cælo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 20)
Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia: et residua ipsi cum suis habuere. (Liber II Maccabaeorum 8, 28)
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. (Liber II Maccabaeorum 11, 28)
respondit: Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: (Liber II Maccabaeorum 14, 6)
considerans Machabæus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in cælum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas. (Liber Proverbiorum 1, 18)
Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. (Canticum Canticorum 6, 4)
Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem. (Liber Sapientiae 16, 18)
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)
Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ; (Liber Sapientiae 18, 1)
quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti. (Liber Sapientiae 19, 2)
Non te prætereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis: (Liber Ecclesiasticus 8, 11)
