Gefunden 768 Ergebnisse für: Ipse
Et ipse primus Machabæus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis. (Liber II Maccabaeorum 11, 7)
universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit. (Liber II Maccabaeorum 11, 12)
Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebræos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos: (Liber II Maccabaeorum 11, 13)
Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris: et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judæis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret. (Liber II Maccabaeorum 12, 24)
Et quidem satis juste: nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte damnatus est. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)
Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)
Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. (Liber II Maccabaeorum 14, 20)
Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem: (Liber II Maccabaeorum 15, 4)
Et si quidem bene, et ut historiæ competit, hoc et ipse velim: sin autem minus digne, concedendum est mihi. (Liber II Maccabaeorum 15, 39)
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. (Liber Proverbiorum 3, 6)
Noli prohibere benefacere eum qui potest: si vales, et ipse benefac. (Liber Proverbiorum 3, 27)
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. (Liber Proverbiorum 3, 30)
