Gefunden 768 Ergebnisse für: Ipse
Porro Achior vocatus venit, et dixit ei Judith: Deus Israël, cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis, ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea. (Liber Iudith 13, 27)
tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt. (Liber Esther 14, 13)
Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis: non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit. (Liber Esther 16, 18)
quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt. (Liber Iob 5, 18)
et qui cœpit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me? (Liber Iob 6, 9)
Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit. (Liber Iob 9, 22)
Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat? (Liber Iob 11, 11)
Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum. (Liber Iob 12, 6)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam. (Liber Iob 12, 13)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. (Liber Iob 13, 10)
Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. (Liber Iob 13, 16)
