Gefunden 66 Ergebnisse für: Iniquitates
Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas: et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt. (Liber Ieremiae 36, 31)
Thau. Ingrediatur omne malum eorum coram te: et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas: multi enim gemitus mei, et cor meum mœrens. (Lamentationes 1, 22)
Mem. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum. (Lamentationes 4, 13)
Patres nostri peccaverunt, et non sunt: et nos iniquitates eorum portavimus. (Lamentationes 5, 7)
Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie, qua nos dispersisti in improperium, et in maledictum, et in peccatum, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui recesserunt a te, Domine Deus noster. (Liber Baruch 3, 8)
Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud: et assumes iniquitatem eorum. (Prophetia Ezechielis 4, 4)
Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum: quia terror fortium facti sunt in terra viventium. (Prophetia Ezechielis 32, 27)
Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël: Sic locuti estis, dicentes: Iniquitates nostræ et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo vivere poterimus? (Prophetia Ezechielis 33, 10)
Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis. (Prophetia Ezechielis 33, 18)
Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum: et displicebunt vobis iniquitates vestræ et scelera vestra. (Prophetia Ezechielis 36, 31)
Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet delictis tuis. (Prophetia Danielis 4, 24)
Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ; (Prophetia Danielis 8, 23)