Gefunden 407 Ergebnisse für: In Conspectu
Semen eorum permanet coram eis: propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. (Liber Iob 21, 8)
Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: (Liber Iob 25, 5)
Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. (Liber Psalmorum 5, 9)
Exsurge, Domine ; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 9, 20)
Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur. (Liber Psalmorum 9, 26)
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)
Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. (Liber Psalmorum 15, 8)
In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus. (Liber Psalmorum 17, 7)
Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 17, 13)
quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me. (Liber Psalmorum 17, 23)
Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus. (Liber Psalmorum 17, 25)
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus. (Liber Psalmorum 18, 15)
