Gefunden 20 Ergebnisse für: Impiis
Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. (Liber Ecclesiasticus 16, 1)
Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. (Liber Ecclesiasticus 22, 5)
Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 32)
Non est pax impiis, dicit Dominus. (Liber Isaiae 48, 22)
Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. (Liber Isaiae 57, 21)
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terræ in prædam, et contaminabunt illud. (Prophetia Ezechielis 7, 21)
Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est? (Epistula ad Romanos 5, 6)
sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis, (Epistula I ad Timotheum 1, 9)