Gefunden 608 Ergebnisse für: Illius
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 11)
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 12)
Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. (Liber Ecclesiasticus 26, 16)
Disciplina illius datum Dei est. (Liber Ecclesiasticus 26, 17)
Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. (Liber Ecclesiasticus 27, 5)
Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. (Liber Ecclesiasticus 27, 19)
Qui vindicari vult, a Domino inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit. (Liber Ecclesiasticus 28, 1)
Ipse cum caro sit reservat iram, et propitiationem petit a Deo: quis exorabit pro delictis illius? (Liber Ecclesiasticus 28, 5)
Secundum enim ligna silvæ sic ignis exardescit: et secundum virtutem hominis sic iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam. (Liber Ecclesiasticus 28, 12)
Beatus qui tectus est a lingua nequam, qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus: (Liber Ecclesiasticus 28, 23)
jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum æreum est ; (Liber Ecclesiasticus 28, 24)