Gefunden 681 Ergebnisse für: Illis
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore? (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 14)
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)
Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 45)
Sciens autem Jesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? opus enim bonum operata est in me. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 15)
Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 19)
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
Et accipiens calicem, gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 27)
Tunc dicit illis Jesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)
Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 36)
Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 38)