Gefunden 449 Ergebnisse für: Homo
Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. (Liber Proverbiorum 20, 5)
Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. (Liber Proverbiorum 21, 20)
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. (Liber Proverbiorum 25, 18)
Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas. (Liber Proverbiorum 26, 21)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. (Liber Proverbiorum 27, 17)
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam. (Liber Proverbiorum 27, 21)
Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)
Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. (Liber Proverbiorum 29, 5)
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)
Cunctæ res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur. (Liber Ecclesiastes 1, 8)
Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) (Liber Ecclesiastes 2, 12)
Quid habet amplius homo de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)