Gefunden 18 Ergebnisse für: Grex
Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. (Evangelium secundum Marcum 5, 11)
Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. (Evangelium secundum Marcum 5, 13)
Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte: et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis. (Evangelium secundum Lucam 8, 32)
Exierunt ergo dæmonia ab homine, et intraverunt in porcos: et impetu abiit grex per præceps in stagnum, et suffocatus est. (Evangelium secundum Lucam 8, 33)
Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. (Evangelium secundum Lucam 12, 32)