Gefunden 205 Ergebnisse für: Generatio Mala
Vidit præsumptionem cordis eorum, quoniam mala est: et cognovit subversionem illorum, quoniam nequam est. (Liber Ecclesiasticus 18, 10)
Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo. (Liber Ecclesiasticus 22, 31)
Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus ; facere mala, et non fecit. (Liber Ecclesiasticus 31, 10)
Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. (Liber Ecclesiasticus 33, 1)
In terram alienigenarum gentium pertransiet: bona enim et mala in hominibus tentabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 5)
Bona bonis creata sunt ab initio: sic nequissimis bona et mala. (Liber Ecclesiasticus 39, 30)
Hæc omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 32)
Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt. Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala ! (Liber Isaiae 3, 9)
Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo. (Liber Isaiae 13, 11)
Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint. (Liber Isaiae 35, 9)
Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Præcisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me: de mane usque ad vesperam finies me. (Liber Isaiae 38, 12)
Sanctus Israël Domino, primitiæ frugum ejus: omnes qui devorant eum delinquunt: mala venient super eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 2, 3)
