Mosaico decorativo

Gefunden 417 Ergebnisse für: Fratres

  • Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus: Non moritur, sed: Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te? (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum: (Actus Apostolorum 1, 16)

  • Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. (Actus Apostolorum 2, 29)

  • His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? (Actus Apostolorum 2, 37)

  • Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. (Actus Apostolorum 3, 17)

  • Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. (Actus Apostolorum 6, 3)

  • Qui ait: Viri fratres et patres, audite: Deus gloriæ apparuit patri nostro Abrahæ cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. (Actus Apostolorum 7, 23)

  • Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)

  • Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)

  • Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Cæsaream, et dimiserunt Tarsum. (Actus Apostolorum 9, 30)

  • Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina