Gefunden 530 Ergebnisse für: Filios
primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit: secundo in virum suum deliquit: tertio in adulterio fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. (Liber Ecclesiasticus 23, 33)
Hæc in ecclesiam adducetur, et in filios ejus respicietur: (Liber Ecclesiasticus 23, 34)
Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum. (Liber Ecclesiasticus 36, 25)
Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. (Liber Ecclesiasticus 40, 1)
et nomen eorum permaneat in æternum, permanens ad filios illorum, sanctorum virorum gloria. (Liber Ecclesiasticus 46, 15)
Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul prædabuntur filios orientis ; Idumæa et Moab præceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. (Liber Isaiae 11, 14)
sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum. (Liber Isaiae 13, 18)
Præparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum: non consurgent, nec hæreditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum. (Liber Isaiae 14, 21)
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt ; (Liber Isaiae 29, 23)
Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar? (Liber Isaiae 37, 12)
Dicam aquiloni: Da ; et austro: Noli prohibere: affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terræ. (Liber Isaiae 43, 6)