Gefunden 1655 Ergebnisse für: Filii Aaron
de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. (Liber II Samuelis 8, 12)
Banaias autem filius Jojadæ super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant. (Liber II Samuelis 8, 18)
Ubi, inquit, est? Et Siba ad regem: Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 4)
Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar. (Liber II Samuelis 9, 5)
Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathæ filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David: Miphiboseth? Qui respondit: Adsum servus tuus. (Liber II Samuelis 9, 6)
Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur: Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibæ quindecim filii, et viginti servi. (Liber II Samuelis 9, 10)
Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum. (Liber II Samuelis 10, 6)
Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portæ: Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo. (Liber II Samuelis 10, 8)
Et ait Joab: Si prævaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium: si autem filii Ammon prævaluerint adversum te, auxiliabor tibi. (Liber II Samuelis 10, 11)
Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem: reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem. (Liber II Samuelis 10, 14)
Factum est autem post hæc ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David, (Liber II Samuelis 13, 1)
Cum autem audisset rex David verba hæc, contristatus est valde: et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei. (Liber II Samuelis 13, 21)