Gefunden 1655 Ergebnisse für: Filii Aaron
Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi: (Liber Numeri 8, 20)
purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, (Liber Numeri 8, 21)
ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est. (Liber Numeri 8, 22)
Faciant filii Israël Phase in tempore suo, (Liber Numeri 9, 2)
Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. (Liber Numeri 9, 5)
Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, (Liber Numeri 9, 6)
Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)
et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur (Liber Numeri 9, 19)
Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)
Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. (Liber Numeri 10, 8)
profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. (Liber Numeri 10, 12)
Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. (Liber Numeri 10, 14)