Gefunden 1293 Ergebnisse für: Fili David
Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei. (Liber Proverbiorum 7, 24)
Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. (Liber Proverbiorum 19, 27)
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum: (Liber Proverbiorum 23, 15)
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. (Liber Proverbiorum 23, 26)
Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. (Liber Proverbiorum 24, 13)
Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis: (Liber Proverbiorum 24, 21)
Stude sapientiæ, fili mi, et lætifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem. (Liber Proverbiorum 27, 11)
Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. (Liber Proverbiorum 30, 15)
Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. (Liber Proverbiorum 31, 29)
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. (Liber Ecclesiastes 1, 1)
et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiæ carminis: (Liber Ecclesiastes 12, 4)