Mosaico decorativo

Gefunden 1293 Ergebnisse für: Fili David

  • Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël: sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 38)

  • Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes: præparaverant enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 39)

  • Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, (Liber I Paralipomenon 13, 1)

  • Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Ægypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)

  • Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus. (Liber I Paralipomenon 13, 6)

  • Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis. (Liber I Paralipomenon 13, 8)

  • Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam: vocavitque locum illum Divisio Ozæ, usque in præsentem diem. (Liber I Paralipomenon 13, 11)

  • et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethæi. (Liber I Paralipomenon 13, 13)

  • Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum. (Liber I Paralipomenon 14, 1)

  • Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël. (Liber I Paralipomenon 14, 2)

  • Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias. (Liber I Paralipomenon 14, 3)

  • Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina