Gefunden 1464 Ergebnisse für: Fer
Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum. (Liber Exodus 13, 19)
et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Ægyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos. (Liber Exodus 14, 25)
Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies. (Liber Exodus 16, 5)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : (Liber Exodus 18, 19)
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)
Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. (Liber Exodus 18, 26)
Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum. (Liber Exodus 21, 6)
ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 9)
si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. (Liber Exodus 22, 13)
Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum : (Liber Exodus 22, 23)
Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane. (Liber Exodus 23, 18)