Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fe
Anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis, vigesima et secunda die mensis primi, factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se. (Liber Iudith 2, 1)
Quod dictum cum placuisset omnibus, vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiæ suæ, (Liber Iudith 2, 4)
Tunc Holofernes vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum, et dinumeravit viros in expeditionem sicut præcepit ei rex, centum viginti millia peditum pugnatorum, et equitum sagittariorum duodecim millia. (Liber Iudith 2, 7)
Omnemque expeditionem suam fecit præire in multitudine innumerabilium camelorum, cum his quæ exercitibus sufficerent copiose, boum quoque armenta, gregesque ovium, quorum non erat numerus. (Liber Iudith 2, 8)
Et profectus est ipse, et omnis exercitus cum quadrigis, et equitibus, et sagittariis: qui cooperuerunt faciem terræ sicut locustæ. (Liber Iudith 2, 11)
Et post hæc descendit in campos Damasci in diebus messis, et succendit omnia sata, omnesque arbores, et vineas fecit incidi: (Liber Iudith 2, 17)
Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ: qui venientes ad Holofernem, dixerunt: (Liber Iudith 3, 1)
Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt: (Liber Iudith 3, 11)
Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari. (Liber Iudith 3, 13)
Tremor et horror invasit sensus eorum, ne hoc faceret Jerusalem et templo Domini, quod fecerat ceteris civitatibus et templis earum. (Liber Iudith 4, 2)
Et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Eliachim. (Liber Iudith 4, 7)
Memores estote Moysi servi Domini, qui Amalec confidentem in virtute sua, et in potentia sua, et in exercitu suo, et in clypeis suis, et in curribus suis, et in equitibus suis, non ferro pugnando, sed precibus sanctis orando dejecit: (Liber Iudith 4, 13)