Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fe
Cumque pervenisset arca fœderis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo. (Liber I Paralipomenon 15, 29)
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus, (Liber I Paralipomenon 16, 12)
Omnes enim dii populorum idola: Dominus autem cælos fecit. (Liber I Paralipomenon 16, 26)
Confessio et magnificentia coram eo: fortitudo et gaudium in loco ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 27)
Afferte Domino, familiæ populorum: afferte Domino gloriam et imperium. (Liber I Paralipomenon 16, 28)
ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. (Liber I Paralipomenon 16, 40)
Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo: filios autem Idithun fecit esse portarios. (Liber I Paralipomenon 16, 42)
et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra. (Liber I Paralipomenon 17, 8)
Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit. (Liber I Paralipomenon 17, 13)
sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum: et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)