Gefunden 193 Ergebnisse für: Facies
Phe. Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt. (Lamentationes 4, 16)
Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt. (Lamentationes 5, 12)
Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit. (Liber Baruch 6, 20)
Quatuor facies uni, et quatuor pennæ uni. (Prophetia Ezechielis 1, 6)
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant. (Prophetia Ezechielis 1, 8)
Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilæ desuper ipsorum quatuor. (Prophetia Ezechielis 1, 10)
Facies eorum et pennæ eorum extentæ desuper: duæ pennæ singulorum jungebantur, et duæ tegebant corpora eorum. (Prophetia Ezechielis 1, 11)
Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies. (Prophetia Ezechielis 1, 15)
Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam: et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)
Et dixit ad me: Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo. (Prophetia Ezechielis 4, 15)
Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem: et adorabant ad ortum solis. (Prophetia Ezechielis 8, 16)
Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ. (Prophetia Ezechielis 10, 14)