Mosaico decorativo

Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fé

  • Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus: et quærebant eum inferre, et ponere ante eum. (Evangelium secundum Lucam 5, 18)

  • Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum. (Evangelium secundum Lucam 5, 19)

  • Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat: et abiit in domum suam, magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)

  • Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua: et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes. (Evangelium secundum Lucam 5, 29)

  • Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? (Evangelium secundum Lucam 6, 3)

  • Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. (Evangelium secundum Lucam 6, 29)

  • Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. (Evangelium secundum Lucam 6, 30)

  • Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. (Evangelium secundum Lucam 6, 33)

  • Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)

  • Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. (Evangelium secundum Lucam 6, 40)

  • Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? (Evangelium secundum Lucam 6, 41)

  • aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. (Evangelium secundum Lucam 6, 42)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina