Mosaico decorativo

Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fé

  • Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. (Prophetia Ezechielis 24, 4)

  • Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus. (Prophetia Ezechielis 24, 5)

  • Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut præceperat mihi. (Prophetia Ezechielis 24, 18)

  • Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: (Prophetia Ezechielis 24, 22)

  • Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quæ fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 24, 24)

  • Quia hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël, (Prophetia Ezechielis 25, 6)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis: (Prophetia Ezechielis 25, 12)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumæam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro: et qui sunt in Dedan, gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres, (Prophetia Ezechielis 25, 15)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimæ regionis, (Prophetia Ezechielis 25, 16)

  • Hæc dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinæ tuæ, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulæ? (Prophetia Ezechielis 26, 15)

  • Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: (Prophetia Ezechielis 26, 16)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina