Mosaico decorativo

Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fé

  • Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, (Liber Ieremiae 11, 6)

  • Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? (Liber Ieremiae 11, 15)

  • Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus. (Liber Ieremiae 11, 16)

  • Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim. (Liber Ieremiae 11, 17)

  • Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud. (Liber Ieremiae 13, 1)

  • Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos: exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem. (Liber Ieremiae 13, 16)

  • Civitates austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Juda transmigratione perfecta. (Liber Ieremiae 13, 19)

  • Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: (Liber Ieremiae 13, 26)

  • Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt ventum quasi dracones: defecerunt oculi eorum, quia non erat herba. (Liber Ieremiae 14, 6)

  • Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus? tu enim fecisti omnia hæc. (Liber Ieremiae 14, 22)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina