Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fé
Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ; (Liber Proverbiorum 1, 12)
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. (Liber Proverbiorum 1, 16)
in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens: (Liber Proverbiorum 1, 21)
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea. (Liber Proverbiorum 1, 23)
qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ; (Liber Proverbiorum 2, 14)
et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. (Liber Proverbiorum 2, 18)
impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea. (Liber Proverbiorum 2, 22)
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit. (Liber Proverbiorum 3, 30)
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)
Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint. (Liber Proverbiorum 4, 16)
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. (Liber Proverbiorum 4, 18)