Gefunden 4228 Ergebnisse für: Fé
Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura: et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum. (Liber I Maccabaeorum 10, 62)
Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 85)
Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)
Et narraverunt regi quia hæc fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex. (Liber I Maccabaeorum 11, 5)
Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ ejus. (Liber I Maccabaeorum 11, 12)
In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judæa, ut expugnarent arcem quæ est in Jerusalem: et fecerunt contra eam machinas multas. (Liber I Maccabaeorum 11, 20)
Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato. (Liber I Maccabaeorum 11, 22)
Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum, (Liber I Maccabaeorum 11, 26)
et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum. (Liber I Maccabaeorum 11, 27)
Et alia quæ ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur, (Liber I Maccabaeorum 11, 35)
et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis. (Liber I Maccabaeorum 11, 40)
Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)